# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 161.1.36-59

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 161.1.36 to 161.1.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/161.1.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/161.1.36

Propter corpus Christi corpora nostra membra sunt Christi: propter inhabitantem Spiritum Christi, corpora nostra sunt temptum Spiritus sancti. Quid horum in te contemnis? Christum, cujus membrum es? an Spiritum sanctum, cujus templum cs? Ipsam meretricem, quas tibi consentit ad malum, non audes fortasse introducere in cubiculum tuum, ubi habes lectum tuum conjugalem: sed quæris aliquem abjectum in domo tua et turpem locum, in quo turpiter voluteris. Defers ergo honorem cubiculo uxoris tuæ, et non defers templo Dei lui? Non introducis impudicam, ubi dormis cum conjuge tua, et tu ipse is ad impudicam, rum sis templum Dei? Puto quia mclius est templum Dei, quam cubiculum uxoris tuæ. Quocumque enim ieris, Jesus videt te; qui fecit te, ct perditum redemit te, et pro mortuo mortnus est pro te. Tu te nun agnoscis: sed ille a te oculos non avertit, non ad adjuvandum, sed ad puniendum. Oculi enim Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum. Continuo subjecit, et terruit eos qui sibi malam securitatem dabant, qui sibi dicebant, Faciam: non enim Deus me tam turpia facicntem dignatur attendere. Audi quid sequitur, cujus sis attende; quoniam quocumque ieris, Jesus videt: Vultus autem Domini super facientes malaa, ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII, 16, 17). Sed de qua terra? Ubi dicitur, Spes mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). CAPUT III. — 3. Fornicatio excludit a regno Dei. Forte enim malus, iniquus, adulter, impudicus, fornicarius gaudet quia facit, et senescit in quo libido non senescit, et dicit apud se: Certe verum est, Vultua autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Ecce ego jam senui, qui abineunte ætate usque in hodiernum diem tanta committo, multos castos ante me sepelivi, multorum castorum funcra juvenum ad sepulcrum ipse deduxi, et pudicis • impudicus supervixi.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
