# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 161.1.60-89

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 161.1.60 to 161.1.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/161.1.60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/161.1.60

Quid est quod dicitur, quia Vultua Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum? Est alia terra ubi non est impudicus,. est alia terra in regno Dei. Nolite errare: neque forni. catores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici regnum Dei possidebunt. Hoc est, perdet de terra memoriam eorum. Multi enim talia committentes, spem sibi po. nunt: propter eos qui perditc viventes spem sibi po. nunt in regno Dei, quo non accessuri sunt, dictum est, Perdet. de terra memoriam eorum. Erit enim cælum novum, et terra nova, quam justi inbabitabunt. Ibi irnpii, ibi mali, ibi nequissimi habitare non sinuntur. Eligat modo qui talis est, ubi desideret habitare, cum tempus est ut possit mutari. CAPUT IV. — 4. Habitationes duæ, in igne, aut in regno. Pro corpore quantum timetur. Duæ quippe habitationes sunt; una in igne æterno, alia in regno æterno. Puta quia in igne æterno aliter ille, aliter ille torquebuntur: ibi erunt tamen, ibi omnes cruciabuntur; minus ille, plus ille. Quia tolerabilius erit Sodomæ in die judicii, quam alteri civitati (Matth. x, 15): et quidam circumeunt mare et terram, facere unum proselytum, quem cum fecerint, faciunt cum filium gehennæ duplo quam sunt ipsi (Id. XXIII, 15). Puta quia alii duplo, alii simplo; puta quia alii plus, alii minus: non est regio ubi libi eligas locum. Quæ cumque ibi mitiora tormenta sunt, pejora sunt, quam quæ formidas in isto sæculo. Cogita quomodo tremas, si tibi aliquis calumnietur, ne mittaris in carcerem: et tu ipse contra te male vivis, ut mittaris in ignem? Contremiscis, conturbaris, pallescis, ad ecclesiam curris, episcopum videre desideras, ad pedes ejus volutans. Quærit, quare?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
