Latin
161.6.21 to 161.6.48
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 161.6.21-48
Unproofread scanNot analysed yet
v, 5); et totum possidet qui principale tenet. In te quippe illud principatur, quod melius est. Tenens Deus quod melius est, id est, cor tuum, mentem tuam, animam tuam, profecto per meliorem possidet et inferiorem, quod est corpus tuum. Sæviat igitur inimicus, minetur mortem, faciat si permittitur, excludat de carne animam tuam: anima tua non excludat a se vitam suam. Si rectc plangis, et putas te miserabiliter dicere potenti inimico tuo, Noli ferire, parce sanguini meo: non tibi dicit Deus, Miserere animæ tuæ placens Deo (Eccli. XXX, 24)? Anima tua forte dicit: Roga illum, ne feriat; nam dimitto te. Si enim percusserit, manere tecum non possum. Roga ne feriat, si vis ut non te dimittam. Quæ tibi dicit, si vis ut non te dimittam? Tu ipse: tu enim qui loqueris, anima es. Si ergo percusserit carnem, tu fugis, tu exis, tu migras, jacet terra in terra. Ubi erit quod animavit terram? quod flatu Dei tibi datum est, ubi erit? Si non efflavit vitam suam, id est, Deum suum, in illo erit quem non perdidit, in illo erit quem non a se exclusit. Si autem obtemperas infirmitati animæ tuæ, dicenti tibi, Ferit, et dimitto te; non times Deum dicentem tibi, Peceas, et dimitto te? CAPUT VII. —7. Timor vanus et timor utilis. De timore vano timorem utilem capiamus. Timor vanus est omnium bominum timentium amittere temporalia, quandoque migraturorum, et migrare trepidantium, volentium semper differre quod non possunt auferre. Vanus est iste timor hominum: et tamen est, et vchemens est, et resisti ei non potest. Hinc increpandi, binc objurgandi, hinc plangendi, hinc lugendi homines, timentes mori, ct nihil aliud agentes, nisi scrius mori. Quare non agunt non mori? Quoniam quidquid agunt, non efQciunt ut non moriantur.