Latin
161.8.1 to 161.8.29
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 161.8.1-29
Unproofread scanNot analysed yet
Timore pænæ malum non faciens, nondunilaudandus. Gehennæ timor ad quid utilis. Et cum timorem correxeris. et utiliter timere cceperis, non temporales cruciatus, sed æterni ignis supplicia, et ideo adulter. non fueris: hinc enim loquebamur, propter Apostolum, qui dixit, Corpora vestra membra Christi sunt: cum ergo ideo adulter esse non coeperis, quia limes ardere in igne sempiterno, nondum laudandus es; non quidem ila dolendus, ut ante, sed tamen nondum laudandus. CAPUT VIII. —Quid enim magnum est, timere poenam? Magnum est, sed amare justitiam. Interrogo te, et invenio te. Tu inspice interrogationem meam sonantem, et fac de te ipso interrogationem silentem. Dico ergo tibi: Libidine cum victus habes consentientem; quare non committis adulterium? Et respondebis: Quia timeo gehennam, timeo supplicium ignis æterni, timeo judicium Christi, timeo societatem diaboli, ne puniar ab illo, et cum illo ardeam. Quid? dicturus sum, Male times? quomodo tibi dicebam de adversario, quia quærebat corpus tuum occidere. Ibi enim recte dicebam, Male times, securum te fecit Dominus tuus, dicens: Nolite timere eos qui corpus occ; dunt. Modo cum dicis mihi, Gehennam timeo, ardere timeo, in æternum puniri timeo: quid dicturus sum? Male times? vane limes? Non audeo, quandoquidem ipse Dominus ablato timore, subjecit timorem; et ait, ubi dixit, Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid fatiant: sed eum timete, qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehennam ignis: ita dico vobis, hunc timete (Luc. XII, 4, 5). Cum ergo Dominus timorem incusserit, et vehementer incusserit, et repetendo verbum comminationem geminaverit, dicturus ego sum, Male limes? Ista non dicam. Plane time, nihil melius limes; nihil est quod magis timere debeas. Sed interrogo te: Si non te videretDeus, quando facis, nec quisquam te convinceret in judicio illius, faceres?