# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 162.1.21-35

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 162.1.21 to 162.1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/162.1.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/162.1.21

qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat; quasi vero illa quæ dinumeravit peccata, dicens, Nolite errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt; ista omnia facinora et flagitia, numquid nonnisi per corpus fieri aut exerceri possunt 1? Quis hoc sant capitis homo negaverit? Totum quippe ittum locum Apostolus, propter ipsum corpus jam emptum pretio magno, id est, Christi sanguine pretioso, templum Spiritus sancti factum a Domino, ne talibus flagitiis pollueretur, sed potius inviolatum tanquam Dei habitaculum servaretur, agebat et defendebat. Quare ergo suhjungere voluit hoc, unde difficilis quæstio nascerctur; id est, ut diceret, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat: cum sive ipsa fornicatio, sive alia hujusmodi, quæ nonnisi per corpus fiunt peccata turpiludini et fornicationi simillima, nonnisi per ipsum corpus gerantur atque exerceantur? Quid enim i poteritne esse quispiam (ut cætera superius memorata taceam) fur, vel ebriosus, vel maledicus, vel rapax, extra operationem corporis hujus? Quamvis nec ipsa idololatria neque ipsa avaritia, præter servitium corporis hujus poterit ad usum fructumque suum pervenire. Quid est ergo, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus eat; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat? Primum, quia in corpore isto homo constitutus, quidquid solo tantum animo poterit inique concupiscere, dici non potest extra corpus hoc hominem facere, cum constet eum carnali sensu et carnali prudentia hoc agere, isto adhuc circumseptum corpore. Nam et quod in Psalmo scriptum est, Dixit impius in corde suo, Non eat Dens (Psal. XIII, 1): idem beatus Paulus apostolus non potuit utique separare a corporali opere, illo loco ubi ait, Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque secundum ea quæ per corpus genii, sive bonum, sive malum (II Cor.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
