Latin
162.1.36 to 162.1.44
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 162.1.36-44
Unproofread scanNot analysed yet
v, 10). Quia videlicet nonnisi in corpore constitutus impius potuit dicere, Non eat Deus. Ut taceam quod in alia Epistola ipse Doctor Gentium dicit, Manifesta autem sunt opera carnis: et exsequitur, Qua sunt fornicationes, immunditiæ, luxuriæ, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, hærese, invidiæ, ebrietates, et his similia; quæ prædico vobis, sicut prædixi, quia qui talia agunt, regnum Dei noa possidebunt (Galat. v, 19-21). Nuinquid enim non videtur nobis extra corpus fieri cætera illa quæ ibi imterposuit, æmulationes, animositales, dissensiones, invidias, hæreses? et tamen oporibus carnis ista tribuit Doctor Centium in fide ct veritate. Quid est ergo, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; et unum tantummodo fornicationis peccatum nominans, ait: Qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat?