# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 163.6.255-295

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 163.6.255 to 163.6.295. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/163.6.255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/163.6.255

XV, 54-56 )? Quid est, Virtus peccati lex? Non mala jubendo, vei bona prohibendo: imo vero mala prohibendo, et bona jubendo. Virtus autem peccati lex: quia, Subintravit, iuquit, lex ut abundaret delictum. Quid est, ut abundaret delictum? Quia ubi gratia non erat, auxit prohibitio desiderium: et cum quasi de propria præsumitur virtute, factum est grande vitium I. Sed quid fecit gratia? Ubi abundavit peccatum superabundavit gratia ( Rom. V, 20). Venit Dominus: totum quod de Adam traxisti, totum quod tuis pravis moribus addidisti, totnm dimisit, totum delevit; orationem docuit, graHam promisit; certamen indixit, laboranti subvenit, victorem eoronavil, Itaque, inquit Apostolus, Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum eat mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, Nani quando non prohibebaris, erat; sed non apparebat. Nam concupiscentiam inquit, nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Occasione igitur accepta, peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit (Rom. VII, 7-13). Ecce quid est, Littera occidit (II Cor. III, 6 ). CAPUT XI-11. Necessitas divini adjutorii. Si vis ergo evaderc legem minantem, ad Spiritum fuge adjuvantem. Quod enim lex imperat, fides sperat. Clama ad Demn tuum, adjuvet te. Non remaneas sub littera reus, sed Spiritu suo te adjuvet Deus: ne tibi similis sit superbus Judæus. Cum enim aculeus moitis esset peccatum, virtus autem peccati lex; quid ageret humana infirmiUs, in qua fatigabatur voluntas? Velle, inquit, adjacet mihi; perficere autum bo-. num non invenio (Rom. VII, 18). Quid ergo ageret?. Ecce aculeus mortis peccatum, ecce virtus peccati lex. Sed lex subintravit, ut abundaret delictum. Si enim lex posset vi,,; Mare, omnino ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato. Quomodo conclusit? Ne vagareris, ne præcipitareris, ne mergereris;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
