Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 164
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 164.15
Unproofread scanNot analysed yet
Patientia in ipsos exhibenda. Nos tamen, fratres, patientes circa illos simus. In fervore sunt et tumore oculi quos curamus. Non dico ut curare cessemns; sed ut non insultationibus ad majores amaritudines provocemus; rationem leniter reddamus, non de victoria superbe exsultemus. Servum enim Domini litigare non oportet, Apostolus dicit, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes: ne forte det illis Deus pænitentiam, et resispiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur secundum ipsius voluntatem (II Tim. II, 24-26). Patienter ergo ferte, si sani estis, patienter ferte, in quantum sani estis. Nam quis perfecte sanus? Cum Rex justus sederit in throno, quis gloriabitur tnundum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 8 et 9)? Ergo quamdiu tales sumus, hoc nobis debemus, ut invicem onera nostra portemus. Conversi ad Dominum, etc.