# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 165.6.1-28

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 165.6.1 to 165.6.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/165.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/165.6.1

CAPUT PRIMUM. — 1. Spes collocanda in Deo, non in viribus liberi arbitrii. Gratiæ et liberi arbitrii concursus. Apostolum audivimus, Psalmum audivimus, Evangelium audivimus; consonant omnes divinæ lectiones, ut spem non in nobis, sed in Domino collocemus. Peto, inquit Apostolus, non infirmari 2 in tribulationibus meis pro vobis, quæ eat gloria vestra. Peto, inquit, non infirmari, id est, ut non infirmemini, quando auditis me pati pro vobis tribulationes; quia hæc est gloria vestra. Petit ergo eos, ut non infirmentur; quod non faceret, nisi eorum vellet excitare voluntatem. Si enim responderent, Quid nos petis quod in potestate non habemus? numquid non viderentur sibi justum reddidisse responsum? Et tamen Apostolus, nisi sciret esse in eis voluntatis proprias consensionem, ubi et ipsi aliquid agerent, non diceret, Pete. Et si dicerct, Jubeo, nisi cos nosset adliibere posse jussioni suæ voluntatem, sine causa hoc verbum de ejus ore procederet. Sed rursus sciens sine Dei adjutorio infirmam esse hominis voluntatem, non solum ne dicereni, Voluntatis arbitrium non habcmus, dixit, Pelo; verum etiam ne dicerent, Voluntatis arbitrium sufficit nobis, videte quid addidit: Hujus rei gratia. Cujus rei gratia, nisi quam supra dixerat, Peto non infirmari in tribulationibus meis pro vobis, quas eat gloria vestra? Quia ergo voluntatis habetis arbitrium, Peto. Quia vero vobis voluntatis non sufficit arbitrium ad implendum qnod peto, Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur. Ut det vobis. Quid, det vobis? Quod peto a vobis, rogo det vobis. Peto enim a vobis, propter arbitrium voluntatis: rogo det vobis, propter auxilium majestatis. CAPUT II. — I. A Deo petitur hoc ipsum quod ab homine exigitur. Sed Apostoli verba prævenimus.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
