# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 165.6.123-151

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 165.6.123 to 165.6.151. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/165.6.123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/165.6.123

Quis autcm non habet, nisi cui non est datum? Quare ergo iili datum est, et illi non est datum? Non me piget dicere, hoc est profundum crucis. De profunda nescio quo judiciorum Dei, quæ perserutari contemplarique non possumus, procedit omne quod possumus. De profunditate, inquam, nescio qua judiciorum Dei, quæ inscrutabilia contemplari non possumus, perscrutari non valemus, procedit omnc quod possumus. Quod possum, video: unde poSsim, non video; nisi quia et hoc actenus video, quod novi esse a Deo. Quare autem illum, et non illum: niullum est ad me, ahyssus est, profundum crucis cst; admiratione ex clamare possum, disputatione demonstrare non possum. Quid possum exclamare de ista profundilate? Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Gentes illuminantur, Judæi excæcantur. Quidam parvuli sacramento Baptismatis abluuntur, quidam vero parvuli in morte primi bominis relinquuntur. Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ! Et sequitur: Vir imprudens non cognoscit, et stultus non intelligit hæc (Psal. XCI, 6, 7). Quid non intelligit stultus et imprudens? Quia vel profundum est. Nam si stultus non intelligit, et sapiens intelligit, non est nimis profundum. Sed si sapiens intelligit quia profundum est, stultus non intelligit quia vel profundum est. Error de animarum peccato ante corpus, unde. Ideo mulli de isto profundo quærentes reddere rationem, in fabulas vanitatis abierunt. Aliqui dixerunt quod animæ sursum in cœlo peccant, et secundum sua peccata ad corpora pro meritis diriguntur, et dignis ibi quasi carceribus includuntur. lcrunt post cogitationcs suas; volentes disputare de Dei profundo, mersi suut in profundum. Occurrit enim cis Apostolus, volens gratiamcommendare, ct elegit illos geminos in utero Rebeccæ, et dicit: Nondum enim nalis, nec qui aliquid egerint boni aut mali (Rom. IX, 11). Vide quemadmodum tulit vanis hominibus phantasias conversationis animarum ante corpus in cælo.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
