# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 165.6.152-180

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 165.6.152 to 165.6.180. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/165.6.152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/165.6.152

Si enim ibi jam conversatæ sunt, jam aliquid boni egerunt vel mali, et pro mcritis suis ad corpora terrena detrusæ sunt I. Si placet, contradicamus Apostolo, qui dixit, Nondum natis, nec qui aliquid egerint boni aut mali. IIoc autem quia propter Apostoli evidentem sententiam respuit catholica fides, quod animæ in coelis prius vivant et conversentur, et illic recipiendorum corporum mer ita assumant, modo isti novelli (a) non audent dicere. CAPUT VI. — 7. Mors nonnisi ex peccato. Par vulorum mors ex peccato primi hominis. Sed quid dicunt? Aliqui, sicut audivimus, ipsorum ita disputant: Prorsus, inquiunt, pro meritis suis omnes homines moriuntur, quia peccaverunt; non enim esset mors, nisi veniens de peccato. Optime quidem et vere dictum est, Non esset mors, nisi venicns de peccato Sed ego, cum hoc audio, ideo laudo, qnia illam primam mortem intueor et illius primi hominis peccatum. Audio enim Apostolum: Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. xv, 22). Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12). Omnes enim unus fuerunt. Sic te audio dicentem mortem hominis de peccato esse? Non, inquit. Et quid dicis? Omnem hominem Deus immorlalcm creat modo. Mirabilis novitas 1. Quid dicis? Prorsus, inquit, omnem hominem Deus immortalem create Quare ergo moriuntur parvuli infantes? Nam si dicam, Quare moriuntur grandes homines? dicturus es mihi, Peccaverunt. Ergo de majorum ætate non dispuUibo: parvulorum infantiam contra te testem citabo. Non loquuntur, et convincunt: tacent, et quod dico probant. Ecce infantes in suis utique operibus innocentes sunt, nihil secum nisi quod de primo homine traxerunt habentes: quibus propterea est gratia Christi necessaria, ut in Christo vivificentur, qui in Adam mortui sunt;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
