Latin
165.6.29 to 165.6.58
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 165.6.29-58
Unproofread scanNot analysed yet
Adhuc fortasse exspectatis audire, qui textum ejusdem lectionis memoria non tenetis, utrum revera ideo Apostolus pro ipsis ad Patrem genua flectat, ut det illis quod dixerat cis, Peto. Mementote ergo quid petierit ab ipsis. Peto non infirmari in tribulationibus meis pro vobis: hoc ab ipsis petit. Modo videte quid illis petit: Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ut det vobis secundum divitias glorias sum virtute torroborari. Quid est aliud, nisi non infirmari? Virtute corroborari, inquit, per Spiritum ejus. Iste Spiritus gratiæ. Vidcte quid petit. Hoc a Deo petit, quod ab bominibus exigit: quia ut Deus velit dare, debes et tu ad accipiendum accommodare voluntatem. Quomodo vis accipere gratiam divinæ bonitatis, qui sinum non aperis voluntatis? Det, inquit, vobis. Non enim habetis, nisi det vobis. Det vobis virtute corroborari per Spiritum ejus. Si enim dederit vobis virtute corroborari, ibi dabit vobis non infirmari. In interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Totum hoc det vobis. In charitate radicati et fundati, ut prævaleatis comprehendere cum omnibus sanctis. Quid comprehendere? Del vobis per Spiritum anum virtute corroborari, et habitarc in interiore homine vestro Christum. per fidem, atque ita in charitate radicati et fundati possitis comprehendere cum omnibus sanctis: quid? Quæ sit latitudo, longitudo, altitudo et profundum. Altitudo quidem in latina lingua utrumque significat: ct quod sursum versus eSI, altitudinis nomen habet; et quod in profundum altum est, altitudinis nomen habet. Ideo bene respondit interpres ad id quod sursum altam est, altitudinem dicere; ad illud quod deorsum altum est, profundum dicere. CAPUT III. —3. In quatuor dimensionibus mysterium crucis. Quid est ergo, fratres mei,cxponam hoc cgo vobis. Facilius forte si cuiquam sit, quid ergo I?