# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 169.14.1-36

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 169.14.1 to 169.14.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/169.14.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/169.14.1

Communicatio passionum Christi ex charitate. Quid autem crit in communicationibus passionum Christi, si charitas nun erit? Nonne inveniuntur torli latrones in tanta fortitudine corporum, ut quidam corum non solum conscios prodere noluerint, sed nec numina sua confiteri dignati sint; inter cruciatus, inter tormenta, effossis lateribus, et pene perditis membris, manserit animus in obstinatione nequissima? Vide ergo quid amabant. Facere tamen ista sine magno amore non poterant. Sed non sic amator Dei. Deus non amatur, nisi de Deo. Amavit ille nescio quid aliud de carne, sicut horno. Quodlibet amaverit, socios suos amaverit, conscientiam scelerum amaverit, gloriam in facinoribus amaverit; quodlibet amaverit, multum amavit, qui torqueri Notuit, deficere non potuit. Si ergo ille non potuit, qui iorqucri potuit, dclicere non potuit3; si ergo ille non potuit tanta perferre sine amore; nec tu poteris communicare Christi passionibus sine amore. CAPUT XII. — 15. Charitas et dilatatio cordis a Spiritu sanctu. Sed quæro quo amore. Non sit cupiditas, sed sit charitas. Si enim, inquit, tradidero corpus meum ut ardeam, et charitatem non habeam; nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 5). Ut prosit tibi communicatio passionum Christi, charitas adsit. Undc tibi charitas? mendicissima infirmitas, unde tibi charitas Dei? Vis ostendo libi unde sit tibi? Ipsum interroga horrearium dominicum. Si enim in te fuerit charitas Dei, communicabis Christi passionibus et verus eris martyr. In quo charitas coronatur, ipse erit verus martyr. Unde ergo tibi? Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ait ipse Apostolus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex nobis ( II Cor. IV, 7). Ergo unde libi charitas, nisi quia diffusa eat in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus eat nobis ( Rom. V, 5). Ecce ad quod geme. Contemne spiritum tuum, accipe Spiritum Dei.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
