Latin
169.2.26 to 169.2.65
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 169.2.26-65
Unproofread scanNot analysed yet
ab illo accepta, non a nobis assumpta; impertita, non usurpata; donata, non rapta. Cuidam euim rapina erat esse æqualis Deo: et quoniam quæsivit rapinam, invenit ruinam. Dominus autem noster Jesus Christus, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse. æquali. Deo. Cui enim æqualitas Dei natura erat, rapina non crat. Sed tamen semetipsum exinanivit, formam servi accipient (Philipp. II, 6, 7), ut nos essemus justitia Dei in ipso. Si enim ille paupertatem vitaret, nos paupertate non careremus. Pauper enim ille factus est, cum dives esset; ut illiut paupertate, sicut scriptum eat, noa ditaremur (II Cor. VIII, 9). Divitiæ illius quid nos facturæ sunt, cujus paupertas nos divites facit? Apostolus ergo non tibi negavit circumcisionem, sed cxposuit; lucca. prætendit, umbram rcmovit. CAPUT II. —5. Circumcisio spiritualis gloriantium in Christo. Circumcisio quare octavo die fiebat. Dominicus dies. —Nos sumus, inquit, circumcisio, qui spiritu Deo servimus, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fidentes. Respexit quosdam in care fidentes: ipsi erant qui de carnis circumcisione gloriabamur. De quibus alio loco dicit, Quorum Deut venter est, et gloria in pudendis eorum (Philipp. III, 19). Intellige tu circumcisionem, et esto circumcisio: intellige, et esto, Intellectus enim bonus, sed omnibus qui faciunt eum (Psal. ex, 10). Non utique frustra octavo die jussus est infans circumcidi (Gen. XVII, 12; Levit. XII, 3), nisi quia petra, qua circumcidimur, Christus erat. Cultellis enim petrinis circumcisus est populus (Josue v, 2): Petra autem erat Christus (I Cor. x, 4). Quare ergo octavo die? Quia in hebdomadibus idem prins qui octavus. Completis enim septem diebus, reditur ad primum. Finitur septimus, Dominus sepultus: reditur ad primum, Dominus resuscitatus. Domini enim rcsuscitatio promisit nobis æternum diem et consecravit nobis Dominicum diem. Qui vocaturDominicus, ipse videtur proprie ad Dominum pertinere: quia eo die Dominus resurrexit.