# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 169.5.30-56

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 169.5.30 to 169.5.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/169.5.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/169.5.30

Novit Charitas vestra, dictos esse sine querela ambulasse in omnibus justificationibus Domini Zachariam et Elizabeth. in omnibus, inquit Scriptura, justificationibus Domini ambulantes sine querela (Luc. I, 6). Ecce hoc erat et Paulus noster, quando Saulus erat. In lege sine querela ambulabat: et quod in eo fuit sine querela, hoc de illo faciebat magnam querelam. Quid ergo putamus, fratres, esse sinc querela secundum justitiam, quæ in lege est, malum est'I Si matum est, secundum justitiam quæ in lege est, esse sinc querela; ergo aliquid mali est lex? Sed habemus eumdein apostolum dicentem, Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, el justum, et bonum (Rom. VII, 12). Si lex sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum; secundum justitiam quæ est ex lege sancta, conversari sine querela, quomodo potest non esse bonum? quomodo potest non esse sanctum? An forte sanctum est? Audiamus ipsum Apostolum; videte quid dicat: Qua mihi lucra fuerunt, hæc propler Christum damna esse duxi. Damna sua dicit, et inter damna sua computat, quod in justitia, quæ est in lege, fuerit sine querela. Verumtamen, inquit, et arbitror omnia damna esse propter eminentem scientiam Christi Jesu Domini nostri. Attendo, inquit, laudes meas, comparo eminentiæ Domini nostri Jesu Christi. Illud sitio, hoc contemno. Parum est hoc: Propter quem arbitror, inquit, omnia non solum detrimenta esse, rum et stercora existimavi esæ, ut Christum lucrifacerem. CAPUT V. — 7. Justitia ex Lege cur a Christo removeat. Quæstio major exorta est, o Paule! Si secuudum justitiam, quæ in lege est, versabaris sine que- I'cla, et hoc in detrimentis tuis, in damnis, in stercoribus computas, ut Christum lucrifacias, ergo justitia illa a Christo prohibebat? Obsecro te, expone hoc paululum. Deo potius dicamus, ut illuminet et nos, a quo ipse illuminatus est, qui Epistolam istam scripsit nobis, non atramento, sed Spiritu Dei vivi.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
