# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 169.5.57-78

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 169.5.57 to 169.5.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/169.5.57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/169.5.57

Videtis, charissimi, quam sit arduum, quam difficile intelli. gere hoc: cum constet legem sanctam esse, et mandatum sanctum, et justum, et bonum; constetque omnino inter fideles catholicos; ita ut nemo dissentiat, nisi qui non vult esse catholicus, hanc legem uon datam nisi a Domino Deo nostro: secundum istaM justitiam, quæ in lege est, conversari sine querela, impedimentum fuisse Apostolo, ne veniret ad Christum; nec eum venisse ad Christum, nisi hoc quod fuit secundum justitiam, quæ in lege est, sine querela, inter damna et detrimenta et stercora computasset. Sequamur ergo, et accedamus aliquantum, ne forte in ipsis verbis Apostoli elucescat nobis aliquid, unde ista removeatur et solvatur obscuritas. Detrimenta, inquit, credidi hæc omnia, ei stercora existimavi, ut Christum lucrifaciam. Inlendite, obsecro. Damna, detrimenta, stercora ista existimavi, in quibus etiam illud commemoro, quod fuerim sine querela secundum justitiam, quæ in lege est. Existimavi ergo hæc omnia detrimenta et stercora, ut Christum lucrifaciam, et inveniat in illo, non habens meam justitiam quæ ex lege ett. Qui prævenistis intellectu expositionem, arbitramini vos tanquam veloces in via cum tardioribus ambulare. Celeritas aliquantum reprimatur, ne comes tardior descratur. Ut Christum, inquit, lucrifaciam, et inveniar in illo, nonhabens meam justitiam, quai ex lege est. Si meam dixerat, quare addidit ex lege? Si enim ex lege est, quomodo tua est? Numquid tu tibi imposuisti legem? Deus legem dedit, Deus legem imposuit, Ocus legi suæ te obtemperare præcepit. Lex si non te doceret quemadmodum vivere deberes, quomodo posses habere justitiam sine querela secundum legem? si secundum legem habes, quomodo dicis, Non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed eam quæ est per fidem Christi, quæ est a Deo? CAPUT VI. — 8. Solutionem quæstionis aggreditur.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
