# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 169.9.1-38

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 169.9.1 to 169.9.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/169.9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/169.9.1

Saulus Ecclesiæ persecutor, quia justitiam suam constituens. Hinc enim erat et illud, quod Ecclesiam persequebatur secundum æmulaltonem paternarum tradiltonum (Galut. i, 14); inde erat, quia suam justitiam constituebat, non jusliliam Dei quærebat. Videte enim, quia inde persequebatur Ecclesiam. Quid ergo dicemus? ait alio loco ipse Apostolus: QUM gentes quæ non sectubantur justitiam, apprehenderunt justitiam. Sed quam? Justitiam autem qum ex fide est. Gentes autem quæ non sectabantur justitiam, quæ ex luge est, quasi propriam suam, quæ fit de timore poenum, non de amore justitiæ; quia non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam; justitiam autem quai ex fide est. Isræl autem, inquit, persequens legem justitiæ, in legem justitice non pervenit 1. Quare? Quia non ex fide. Quid est, Quia non ex fide? Non speravit in Deum, non illam petivit a Deo, non credidit in eum qui justificat impium (Rom. IV, 5): non fuit similis Publicano oculos in terram dejicicnli, pectus suum percutienti, et dicenti, Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13). Ergo persequens legem justitiæ in legem justitiæ non pertenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex oper iMus. Offenderunt enim in lapidem offensionis (Rom. IX, 30, 52). Ecce unde Saulus persequebatur Ecclesiam. Quando enim persequebatur Ecclesiam, in lapidem offensionis offendebat. Christus humilis in terra jacebat: in cœlis quidem ct ipse erat, levata illo carne sua a mortuis resuscitata; sed nisi et in terra Christus jaceret, non ipse Saulo clamaret, Quid me persequeris? Ergo ille jacebat, quia humilitatem præferebat: iile offendebat, quia non videbat. Et totum hoc non videre, uude erat? De tumore superbiæ. Quid est, De tumore sttperbia;? Quasi de justitia sua. Ex lege quidem, sed sua. Quid est, Ex lege? Quia in mandalis legis. Quid est, De sua! Tanquam de viribus suis.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
