Latin
169.9.39 to 169.9.65
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 169.9.39-65
Unproofread scanNot analysed yet
Amor deerat, amor justitiæ, amor charitatis Christi. Et unde ilii amor? Solus illum possidebat Umor, sed charitati venturæ locum in corde servabat. CUm sæviret ereetus, jactabundus, glorians apud ipsos Judæos qnod secundum æmulationem paternarum traditionum pur-sequebatur Ecclesiam; cum sibi videretur excelsus, aadivit desuper vocem Domini nostri Jesu Christi, jam in cœlo sedentis, et adhuc humilitatem commendantis, Saule, inquit, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi adversus stimulum calces mittere (Act, IX, 4 et 5). Possem te dimittere: tu euim vexarerts punftionibus meis, non ego frangerer calcibus tuis: sed non te dimitto. Sævis, et misereor. Quid me persequeris? Non enim timeo te, ne iterum cruciGgas me: sed volo aguos cas me, ne occidas non met sed te. CAPUT VIII. —10. Justitiam suam horret Paulus, ut habeat justitiam a Deo. Horruit ergo Apostolus, percussus et prostratus, erectuset illstructus. Factum eniin est in illo: Ego percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39). Non enim ait, Sanabo, et percutiam; sed, Percutiam, et sanabo. Percutiam te, et dabo tibi me. Sic prostratos horruit justitiam suam, in qua erat certe sine querela, laudabilis, magnus, quasi gloriosus apud Juuos: detrimenta existimavit, damna credidit, stercora deputavit, ut inveniretur in illo non habens suam justitiam, quæ ex lege est; sed eam quæ per fidem est Christi, quæ est, inquit, ex Deo. IlIi autem qui offenderunt in lapidem offensionis, quid de illis dicit ipse Apostolus! Quia non, inquit, ex fide, æd tanquam ex operibus. Quia ipsi quasi sua justitia offenderunt in lapidem offensionis: sicut scriptum est, Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali; et qui crediderit in eum, non confundetur (Rom. IX, 32, 33). Qui enim credider it in eum, non habebit suam justitiam, qnæex lege est, quamvis sit bona lex;