# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 169.9.66-100

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 169.9.66 to 169.9.100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/169.9.66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/169.9.66

sed implebit ipsam legem, non sua justitia, sed data ex Deo. Ita enim non confundetur. Charitas enim cst legis plenitudo (Id. XIII, 10). Et unde ista charitas diffusa esi in cordibus nostris? Non utique a nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus cst nohis (Id. V, 5). Offenderunt ergo ilii in lapidem offensionis, et pelraiu scandali. Et ait de illis: Fratres, bona voluntas qnidem cordis mei, et deprecatio ad Deum pro illis in salutem. Deprecatur Apostolus pro non credentibus, ut credant; pro aversis, ut convertantur. Videtis quia nee ipsa conversio sine Dei adjutorio. Deprecatio, inquit, ad Deum pro illis ad salutem. Testimonium enim perhibeo, quia zelum Dei habent. Sic habebat et ipse: zelnm Dei habebat. Sed quomodo ipse habebat? Quomodo illi habebant: Sed non secundum scientiam. Quid est hoc, non secundum scientiam? Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere. Unde isto correctus inquit, Non habens meam justitiam. Illi volunt suam constituere, adhuc cos dclectat in stercore jacere. Ego non habeo meam justitiam, sed cam quæ est per fidem Christi, justitiam ex Deo; justitiam, inquam, ex Deo, qui justificat impium. CAPUT IX. — 11. Justitia nubis vera non est nisi ex gratia. Tolle te, tolle, inquam, te a te, irnpedis te: si tu te ædificas, ruinam xdificas. Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboravcrunt qui ædificant eam (Psal. CXXVI, 1). Noli ergo velle habere justitiam tuam. Certe ex lege est, nempe ex lege est: cortc Deus dedit legem, et quia justitia ex lege est, non sit tua. Apostolus Paulus loquilur: mihi amantes justiliam suam non calumnecntur. Ecce ubi illum habes: speri, legc, audi, vide. Tuam justitiam noli habere: stercora illant deputat Apostolus, quamvis sit ex lege, tamen quia suam. Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere justitiæ, Dei non sunt subjecti (Rom.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
