# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 17.4

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/17.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/17.4

CAPUT IV. — 4. Peccantes νιdet et odit Deus, etsi nunc tacet. Qui vult audiri a Deo, charissimi, prius audiat Deum. Numquid audis illum quando facis adulterium; et latere te putas, quia homo te non videt? Ille te videt, sed tacet. Quando furtum facis, captas oculos ejus cui furaris; et si eum latet, facis: si propterea non facis, quia times ne videaris 2, intus fecisti, in corde fecisti; fur teneris, et nihil tulisti: sed et tu, si opportunitas detur ad implendum malum factum tuum, furaris, et laetaris quia tacet. Audi ergo Psalmum: te admonoit, te quicumque es, qui forte hic hodie stas, et nocte aliquid fecisti, te admonuit, tibi dixit, Hæc fecisti et tacui. Suspicatus es iniquitatem, quod ero libi similis? homines * qui h:ec verba qu:c dicturus sum, nec in ere habetis, nec in corde, felices estis. Nonne quotidie homines mala facientes, aut quos bene fecisse poenitet, et poenitentia perversa fundunt quod mulserunt; nonne quotidie dicunt, et ista murmura inter se rodunt: Vere si Deo displicerent ista, permitteret illa fieri, aut illi qui ea faciunt felices essent in terra? Videmus raptores, videmus infirmorum oppressores, videmus vicinorum expulsores, videmus violentos limitum invasores, videmus calumniatores; et tamen potentes, divites, felices in hac terra. Si vere Deus isla videret, si ista curaret, parceret eis? Addunt et hoc, quod pejus est: Non placent nisi mali a. Contingat autem ut faciat bene aliquis, et sequatur forte aliqua tentatio, continuo ad manum habet: Non expedit bene facere; qui fecerit bene, nihil illi prodest4Parum est tibi quod male vis facere, et bene facientibus maledicis? Hæc secisti, inquit, et tacui. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Quid est, quod ero tibi similis? Quia sic mihi placet malum, quomodo tibi: hoc es suspicatus. Hoc dixisti in corde tuo: sed ego audivi, quando dixisti in corde tuo IS. Quod pejus est, in hæc verba progrediuntur, ut nec audiri timeant.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
