# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 17.5

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/17.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/17.5

CAPUT V. — 5. Dei Judicium in peccantes. Pœnitendi tempus. Ergo suspicatus es inique, quod ero tibi similis. Arguam te: quomodo non putas, et quando non putas, arguam te. Sileo cum facis: sed non sileo cum judico. Arguam te. Quid tibi faciam, quando arguam te? Statuam te ante faciem luam. Modo enim quando male facis, putas quia bonus es, quia non vis te videre. Alios reprehendis, te non respicis; alios accusas, de te non cogitas; alios ponis ante oculos tuos, te ponis post dorsum tuum. Ego quando te arguo, contra facio; tollo te a dorso luo, et pono tc ante oculos tuos. Videbis te, et planges te; et non erit jam tunc quomodo corrigas te. Contemnis ergo tempus misericordiae, veniet tempus judicii: quia tu in ecclesia mihi cantasti, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. c, 1). Ex ore nostro exit, et ubique ecclesiae concrepant Christo, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Tempus est misericordiae, ut corrigamur: nondum venit tempus judicii. Locus est, spatium est: peccavimus, corrigamur. Nondum finita est via, nondum clausus est dies, nondum exspiratum est; non desperetur, quod est pejus: quoniam propter ipsa peccata humana et tolerabilia, ot tanto crebriora. quanto mitiora, constituit Deus in Ecclesia tempore misericordiæ praerogante quotidianam medicinam, ut dicamus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12): ut his verbis lota facie ad altare accedamus, et his verbis lota facie corpore Christi et sanguine communicemus.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
