Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 17
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 17.7
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. —7. Vitæ brevitas. Homo vitro fragilior. Sed longe est, inquis, judicium. Primo, quis tibi dixit quia longe est dies judicii! Numquid si longo cst dies judicii, longe est dies tuus? Unde scis quando est? Nonne multi sani dormierunt et obduruerunt? Nonne casus nostros nobiscum in hac carne portamus? Nonne fragiliores sumus, quam si vitrei essemus? Vitrum enim ctsi fragile est, tamen servatum diu durat: et invenis calices ab avis et proavis, in quibus bibunt nepotes et pronepotes. Tanta fragilitas custodita est per annos. Nos autem homines, et sub tantis casibus quotidianis fragiles ambulamus; ct si casus ipsi repentini non acciderent, diu tamen vivere non valeremus. Vita humana tota brevis cat, ab infantia usque ad decrepitam senectutem tota brevis est. Adam si adhuc viveret, ei hodie morerelur, quid illi vitæ longitudo profuisset? Huc accedit, quia ipse dies, qvi quasi naturaliter servit, morbo iniecto incertus est. Quotidie moriuntur homines: ct qui vivunt deducunt illos, exsequias celebrant, el vitam sibi promittunt. Nemo dicit, Corrigam me, ne eras hoc sini quod iste quem deduxi, Placent vobis verba, ego quero facta. Nolite me contristare pravis moribus vcstris: quia delectatio mea non est in bac vita nisi vestra bona vita.