Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 170
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 170.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT I. —1. Justitia ex Lege Apostolo damnum ridetur. Divinæ lectiones omnes ita sibi connectuntur, tanquam una sit lectio: quia omnes ex uno ore procedunt. Multa sunt ora ministerium sermonis gerentium: sed unum est os ministros implentis. Audivitnus apostolicam lectionem, et forte aliquem moveat quod ibi scriptum cst: Secundum justitiam quæ ex lege est, qui fuerim sine querela. Quæ mihi lucra fuerunt, hæc propter Christum damna esse duxi. Deinde secutus ait: Non sotum damna, sed etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo non habens meam justitiam quæ ex lege est, sed justitiam quæ est ex fide Jesu Christi. Quomodo enim stercora existimavit et damna, secundum justitiam qua: ex lege est, conversari sine querela? Quis enim legem dedit? Nonne ipse legem præmisit, qni postea reis legis cum indulgentia venit? Sed his eum credimus venisbe cum indulgentia, quos reos lex tencbat. Numquid autem lex reos tenebat eos qui secundum justitiam quoe ex lege est conversati suut sine querela? Si ergo indulgentiam et veniam peccatorum reis legis attulit Dominus, non attulit Paulo apostolo, qui dicit sine querela sc in lege conversatum? Sed ipsum audiamus alio loco: Non ex operibus, inquit, quæ noa fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5). Et iterum, Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus: sed misericordiam consecutus sum (I Tim. I, 13), et reliqua. IIic se constituit conversatum in lege sine querela, hac talem seconfiletur fuisse peccatorem, ut omnis peccator propterea de se non desperet, quia Paulus meruit indulgentiam.