# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 170.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 170. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/170.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/170.2

CAPUT II. — 2. Dictum Apostoli sic accipiendum, ut caveatur error Manichæorum de lege veteri. Lex ad quid data. Originale peccatum. Videte, fratres, et vim sermonis hujus intuemini, quomodo Paulus apostolus damna existimat et stercora, ubi sine querela dicit se conversatum fuisse. Hac impletor legis, hac reus legis, uno eodemque tempore, ante Baptismum, ante gratiam. Sed non sine causa damna esse dicit: nc subintrent cogitationes noxiæ, hoc ideo dixisse apostolum Paulum, quod alius dederit legem, alius Evangelium: sicut Manichæus mente perversa sentit, et rcliqui hæretici, qui dixerunt, alium fuisse datorem legis quæ data est per Moysen, alium autem largitorem evangelicæ gratiæ; illum quidem Deum malum, illum vero Deum bonum. Quid miramur, fratres? In obscuritate legis, tanquam in clausis ostiis, caliginem passi sunt; quia non pietate pulsaverunt. Invenimus aliquando cumdem Paulum apertissime dicere, legem bonam csse (Rom. VII, 12): quam tamen ideo datam dicit esse, ut abunndaret peccatum; et ideo abundasse peccatum, ut superabundaret gratia (Id. v, 20). Præsumebant enim homines de viribus suis, et faciendo quidquid sibi licere arbitrabantur, peccabant in legem Dei occultam 1. Unde ista lex manifesta promulgata est eis, qui omnino sibi rei esse non videbantur. Data cst illis lex, non quæ sanaret, sed quæ ægrotantes probaret. Lex præcucurrit ante medicum, ut se ægrotus, qui se sanum putabat, invcuiret ægrotum: et dixit: Non concupisces (Rom. VII, 7). Et quia ante datam tegern prævaricatio nondum erat: Ubi enim non est, inquit, lex, nec prævaricatio (Id. IV, 15); antea sine lege peccabatur; data vero lege posteaquam peccatum est, amplius peccatum est, quia cum prævaricatione peccatum est i. Invenit se homo vinci a cupiditatibus suis, quas mala consuetudine adversum se nutriebat; qui eliam cum vinculv et obligationc peccati ex Adam fucrat propagatus. Unde dicit Apostolus: Fuimus et nus aliquando natura filii iræ (Ephes. II, 5). Inde est, quod nec unius dici infantem mundum dicit a peccato (Job XIV, 4 sec. 70): non ex eo quod commisit, sed ex eo quod contraxit.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
