Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 170
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 170.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. —4. Mundus, peccatores ei dilectores mundi. Solus Christus innocens, Originale peccatum. Et quid ait Dominus Jesus de ipso diabolo? Ecce venit princeps mundi hujus. Jam sæpe dictum est Cbaritati vestræ, mundum istum appellari peccatores. Et quare peccatores nomine mundi appellantur? Quia dilectione mundi inhabitant mundum. Qui enim non diligunt mundum, non habitant in co quod non diligunt. Nostra, inquit, conversatio in cælis est (Philipp. III, 20). Si ergo qui diligit Deum, in cœlo habitat cum Deo; qui diligit mundum, in mundo cum principe habitat mundi. Omnes itaque dilectores mundi, ipsi sunt mundus: habitatores mundi, non carne, quod omnes justi; sed animo, qnod sali peccatores, quibus princeps est diabolus. Quomodo dicitur domus habitatores domus: sccundum quam sententiam dicimus malam domum esse marmoratam, et bonam domum esse fumigatam. Invenis doinum fumosam, quam boni habitant, et dicis, Bona domus. Invenis domum marmoratam et laqueatam, quam possident iniqui, et dicis, Mala domus: domum appellans non parietes et receptacula corporum, sed ipsos habitatores. Sic mundum appellavit Scriptura habitatores mundi per concupiscentiam dilectionis, non per conversationem corporis. Ergo, Ecce, inquit, venit princeps mundi, et in me nihil invenit. In solo ipso nihil invenit diabolus. Et tanquam dicercLur ei, Quare ergo moreris? ibi sequitur, Sed ut sciant omnes qnia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc (Joan. xiv, 50, 31). Surgit, et it ad passionem. Quare? Quia voluntatem Patris mei facio. Propter hanc ergo singularem innocentiam ait Psalmus, Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, ct vincas cum judicaris: quia nihil mali in te invenit. Quare autem in te invenit, o genus humanum? Quia sequitur et dicit, Ego enim in iniquitate conceptus lam, et in peccatis concepit 1 me mater mea (I'sul. L, G, 7). Dicit hoc David. Quære unde natus sit David: invenies de legitima uxore, de nullo adulterio. Secundum quam ergo propaginem dicit, In iniquitate eonceptus sum; nisi quia ibi est quiddam de mortis propagine, quod secum trahit omnis qui ex conjunctione viri et feminæ nascitur?