# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 170.6

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 170. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/170.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/170.6

CAPUT VI. — 6. Justitia hominis nisi a Deo, nulla. Hoc ergo dicit legem implerc, hoc est, non concupiscere. Quis hoc qui vivit, potest? Adjuvet nos Psalmus, qui modo cantatus est, Exaudi me in tua justitia: hoc est, non in mea. Si diceret, Exaudi me in justitia mea: tanquam meritum vocaret. Vocat quidem in nonnullis locis et suam justitiam: sed. hic melius discernit, quia et suam quando dicit, datam dicit; quomodo dicimus, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Luc. XI, 3). Quomodo, nostrum; quomodo, da? Ergo hic distinctius loquens ait, Exaudi me in tua justitia. Et sequitur, Et non intres in judicium cum servo tuo. Quid est, Non intres in judicium cum servo tuo? Non stes mecum in judicio, exigendo a me omnia quæ præcepisti, exigendo omnia quæ jussisti. Nam reum me invenies, si in judicium intraveris mecum. Opus est ergo, inquit, mihi misericordia tua potius, quam liquidissimo judicio tuo. Quare ergo, Ne intres in judicium cum servo luo? Scquitur, et dicit, Quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Servus enim sum: quare mccum stas in jndicio? Misericordia Domini utor 2. Quare? Quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Quid dixit? Quamdiu vivitur in hac vita, nemo justificatus est, sed in conspectu Dei. Non frustra ad. didit, in conspectu tuo: nisi quia potest esse juslificatus aliquis in conspectu hominum, III ei illud imp Jeatur, Secundum justitiam qum ex lege est, qui fuerim sine querela, in conspectu hominum. Refer ad conspectum Dci: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
