# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 171.4

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 171. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/171.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/171.4

CAPUT IV. — 4. Gaudium in sæculo. Gaudete in Domino semper. In sæculo gaudium quod est? Gaudere de iniquitate, gaudere de turpitudine, gaudere de dedecore, de deronnitatc. Dc his omnibus gaudet sæculum. Quæ omnia non essent, nisi homines voluisse Alia sunt quæ faciunt homines, alia quas patiuntur, itsi nolunt, ferunt. Quid ergo est hoc sæculum, et quud est gaudium sæculi? Dico, fratres, breviter quantum possum, quantum Deus adjuvat; festinanter, breviter dico. Sæculi lætitia est impunita nequitia. Luxurientur homines, fornicentur, in spectaculis nugentur, ebriositate ingurgitentur, turpitudine foedentur, nihil mali patiantur: ct videte sæculi gaudium. Ista mala quæ commemoravi, non castigct fames, non belli timor, non aliquis timor, non aliquis morbus, non aliquæ adversitates; sed siut omnia in rerum abundantia, in pace carnis, in securitate malæ mentis: ecce videte sæculi gaudium. Sed non cogitat Deus sicut bomo: alia est Dei cogitatio, alia hominis. Magnæ miscricordiac est, nequitiam impunitam non reliquere 1: et ne cogatur in extremo gehennæ damnare, modo flagello dignatur castigare.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
