Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 171
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 171.5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. —5. Impunitas, maxima Dei vindicta. Severitas. Nam vis nosse, nulla pana quanta sit pœna, non tamen justo, sed peccatori, cui est temporalis pœna, ne succedat æterna? Vis ergo nosse, nulla pœna quanta sit pæna? Psalmum interroga: Irritavit Dominum peccator. Exclamavit vehementer, attendit, consideravit, exclamavit: Irritavit Dominum peccator. Quare, obsecro? quid vidisti? Qui autem hoc exclamavit, vidit peccatorem impune luxuriantem, male facientem, bonis abundantem, et exclamavit: Irritavit Dominum peccator. Quare hoc dixisti? Quid enim vidisti? Præ magnitudine iræ suæ non requirit (Psal. ix, 4). Intelligite, fratres christiani, misericordiam Dei. Quando castigat mundum, non vult damnare mundum. Præ magnitudine iræ suæ non exquirit. Ideo non exquirit, quia multum irascitur. Magna est ira ejus. Parcendo sævit, sed juste sævit. Est enim scverilas, quasi sxva veritas. Si ergo aliquando sævit parcendo, bonum cst nobis ut subveniat castigando. Et tamen si facta generis humani consideremus, quid patimur? Non secundum peccata nostra fccit nobis (Psal. CII, 10). Filii enim sumus. Unde hoc probamus? Mortuus cst pro nobis Unicus, ne remaneret unus. Noluit esse unus, qui mortuus est unus. Multos enim filios Dci fecit unicus Filius Dei. Emit sibi fratres sanguiuc suo, probavit reprobatus, redemit venditus, honoravit injuriatus, vivificavit occisus. Dubitas quod dabit tibi bona sua, qui non dedignatus cst suscipere mala tua? Ergo, fratres, gaudete in Domino, non in sæculo: id est, gaudete in veritate, non in Iniquitate; gaudcte in spe æternitatis, non in flore vanitatis. Ita gaudete: et ubicumquc, et qnamdiucumque hic fueritis, DomNinus in proximo est, nihil solliciti fueritis.