Latin
172.5.26 to 172.5.43
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 172.5.26-43
Unproofread scanNot analysed yet
Cum vero eorum commendandorum causa opera inisericordiæ celebrantur, quis eis dubitet suflragari, pro quibus orationes Deo non inaniter allegantur? Non omnino ambigendum est, isia prodesse defunctis; sed talibus qui ita vixerint ante mortem, ut possint eis hæc utilia esse post mortem. Nam qui sine fide quæ per dilectionem operatur (Galat. V, 6), ejusque Sacramentis, de corporibus exierunt, frustra illis a suis hujusmodi pietatis impenduntur officia, cujus, dum hic essent, pignore carueront, vel non suscipientes, vel in vacuum suscipientes Dei gratiam, et sibi non misericordiam thesaurizantes, sed iram. Non ergo mortuis nova merita comparantur, cum pro eis boni aliquid operantur sui, sed eorum præcedentibus oonsequentia ista redduutur. Non enim actum est, nisi cum hie viverent, ut eos hæc aliquid adjuvarent, cum hic vivere destitissent. Et ideo istam finiens quisque vitam, nisi quod meruit in ipsa, non poterit habere post ipsam. Luctus et officia defunctis exhibenda. Permittantur itaque pia corda charorum de suorum mortibus contristari dolore sanabili, et consolabiles lacrymas fundant conditione mortali; quas cito reprimat fidei gaudium, qua creduntur fideles, quando moriuntur, paululum a nobis abire, et ad meliora transire. Consolentur eos etiam fraterna obsequia, sivc quæ funeribus exhibentur, sive quæ dolentibus adhibentur, ne sit justa querela dicentium, Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et consolantes, et non inveni (Psal. LXVIII, 21). Sit pro viribus cura sepeliendi et sepulcra construendi: quia et hæc in Scripturis sanctis inter bona opera dcputata sunt: nee solum in corporibus Patriarcharum aliorumque sanctorum, et humanis cadaveribus quorumcumque jacentium; verum etiam in ipsius Domini corpore prædicati atque collaudati sunt, qui ista fecerunt. Impleant hæc homines crga suos officia postremi muneris, et sui humani leuinicnta moeroris. Verum illa quæ adjuvant spiritus defunctorum, oblationes, orationes, erogationes, multo pio eis observantius, instantius, abundantius impendant, qui suos carne, non spiritu mortuos, DOn solum carnaliter, scd etiam spirilualiter amant.