# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 174.5.1-32

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 174.5.1 to 174.5.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/174.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/174.5.1

CAPUT PRIMUM. — 1. Advenlus Chris dum ratione carnis intelligendus. Incarnationis necessitas. Audivimus beatum apostolum Paulum dicentem, Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Humanus ergo sermo et omni acceptione dignus. Quare humanus, et non divinus? Procul dubio nisi iste humanus sermo etiam divinus esset, dignus omni acceptione non esse. Sed sic est sermo iste humanus et divinus, quomodo est ipse Christus et homo et Deus. Si ergo recte intelligimus sermonem istum, non solum humanum esse, verum etiam divinum; quare Apostolus humanum maluit dicere, quam divinum? Procul dubio enim qui non mentiretur, si diceret divinum, non sine causa maluit dicere humanum. Hoc ergo elegit, per quod Christus in mundum venit. Venit enim per quod homo erat. Nam per quod Deus erat, semper hic erat. Ubi enim nun est Deus, qui dixit, Cælum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24)? Christus est certe virtus et sapientia Dei; de qua dicitur, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Ergo in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10). Et hic erat, et venit: hic erat per divinam majestatem, venit per humanam infirmitatem. Quia ergo venit per infirmitatem humanam, ideo prædicans adventum ejus dixit, Humanus sermo. Non liberaretur humanum genus, nisi sermo Dei dignaretur esse humanus. Nam et homo ille dicitur humanus, qui se exhibet hominem, et maxime qui hospitio suscipit hominem. Si ergo humanus dicitur qui in domo sua suscipit hominem, quam humanus est qui in se ipso suscepit hominem? CAPUT II. — 2. Incarnationis causa peccatum. Liberi arbitrii infirmitas cernitur in Adamo. Gratiæ donum in Christo perspicitur.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
