Latin
174.5.33 to 174.5.55
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 174.5.33-55
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo, Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus »venit in mundum peccatores salvos facere. Attende Evangelium Venit enim Filius hominis quærere et salvarequod perierat. Si homo non perisset, Filius hominis non venisset. Ergo perierat homo, venit Deus homo, et in ventus est homo. Perierat homo per liberam volumtatem: venit Deus homo per gratiam liberatricem Quæris quid valeat ad malum liberum arbitrium? Recole hominem peccantem. Quæris quid valeat ad auxilium Deus et homo? Attende in eo gratiam liberantem. Nusquam potuit sic ostendi, quantum valeat voluntas hominis usurpata per superbiam, ad vitandum sine adjutorio Dei malum; non potuit plus et manifestius exprimi, quam in homine primo. Et ecce periit primus homo, et ubi esset, nisi venisset secundus homo? Quia et ille homo, ideo et iste homo, et ideo humanus sermo Prorsus nusquam sic apparet benignitas gratiæ et liberalitas omnipotentiæ Dei, quam in homine mediatore Dei et hominum2, homine Christo Jesu (I Tim. II, 5). Quid enim dicimus, fratres mei i In fide catholica nutritis loquor, vel in pacem catholicam lucratis. Novimus et tenemus mediatorem Dci et hominum, hominem Christum Jesum, in quantum homo erat, ejus esse naturæ cujus et nos sumus. Non cnim alterius naturæ caro nostra et caro illius, nec alterius naturæ anima nostra et anima illius. Hanc suscepit naturam, quam salvandam esse judicavit. Nibil minus habebat in natura, sed nihihabebat in culpa. Natura pura, sed non sola humana. ibi erat Deus, ibi erat Verbum Dei. Et sicut tu unus humo, anima es et caro; sic et ille unus Christus, Deus et homo. Audebit ergo aliquis dicere quia natura Rostra in illo Mediatore primum per liberum arbitrium promeruit Deum, et sic suscipi meruit, ut esset homo et Deus unus Christus Jesus?