# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 174.5.56-85

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 174.5.56 to 174.5.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/174.5.56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/174.5.56

Ecce nos possumus dicere virtutibus nostris, moribus nostris, conversatione vitæ nostre meruisse ut efficiamur filii Dei: possumus dicere, Accepimus præceptum, si servaverimus et bene vixerimus, recipiemur in numerum filiorum Dei. Numquid et ille prius vixit filius hominis, et bene vivendo factus est filius Dei? Inde cœpit, et inde incœpit, et susceptione factus est. Verbum enim caro factum eat, ut habitaret in nobis. Verbum Dei, unicus Dei Filius assumpsit animam et carnem hominis, non antea se promerentis, nec ad illam percipiendam sublimitatem virtute propria lahorantis, sed omnino gratis. Nihil enim processit illam susceptionem: susceptione factus est I. Virgo concepit: ante conceptum virginis homo mediator? Non ntique prius justus fuit. Quomodo enim justus fait, qui nec fuit? Virgo concepit, et susceptione hominis inde coepit. Merito dictum est: Vidimus gloriam ejus, gloriam tanquam unigemti a Patre, plenum fratia et feritate (Joan. I, 14). Amas liberam voluntatem luam, dicturus es patri tuo: Da mihi substantiam meam quæ me contingit ( Luc. XV, 12). Quid te tibi committis? Melius te potest servare, qui te potuit, antequam esses, creare. Agnosce ergo Christum, gratia plenus est. Hoc tibi vult fundere, quo plenus est: hoc tibi dicit, Quære dona mea, obliviscere merita tua; quia si ego quærerem merita tua, non venires ad dona mea. Noli te extollere, pusillus esto, Zacchæus esto. CAPUT III. — 3. Zacchæi factum allegorice. Syromorus, crux Christi. Crux in fronte. Sed dicturus es: Si Zacchæus fuero, pre turba non potcro videre Jesum. Noli esse tristis, ascende lignum, ubi pro te pependit Jesus, et videbis Jusum. Et quale genus ligni ascendit Zacchæus? Sycomorum. In regionibus nosiris aut omnino nusquam, aut raro forte alicubi nascitur: in illis autem partibus mullum est hujus generis ligni et pomi Sycomora dicuntur poma quædam ficis similia: sed tamen distant aliquid;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
