# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 175.6.172-201

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 175.6.172 to 175.6.201. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/175.6.172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/175.6.172

Dumambulat, prosternitur; utvideat, excæcatur. Ipse est ergo qui primus erat persecutor, illo pejor non fuit. CAPUT VII. — 8. Pauli conversio. Audite unde plus intelligatis. Ananiæ loquebatur ipse Dominus Christus, jam illo prostrato, jam erecto: et dicebat ei, Vade ad vicum illum, ibi invenies Saulum a Tarsis Ciliciæ, loquere ei. Quoniam vidit virum Ananiam intrantem ad se, et baptizantem se. Ille audivit nomen Sauli, et inter manus ipsius medici tremuit. Quod est autem dulcius, Saulus unde vocaretur, credo quia recolitis, et propter eos qui non recolunt, commemorem. Saül erat ille persecutor David. Ia David Christus erat, in David Christus præfigurabatur, in Saule Saulns præfigurabatur. tanquam David Saüli de CORIO, Saule, Saule, quid me persequeris? Ananias Ovis interpretatur: loquobatur ovi pastor, et timebat ovis lupuln. Tanta hujus lupi fama præcesserat, ut non se putaret tutam ovis, nec inter manus pastoris. Et Dominus ad illum, quasi ad ovem trementem. Ille enim cum audisset hoc, dixit: Domine, audivi de islo homine quanta mala fecit sanctis tuis in Jerusalem, ei modo decitur epistolas accepisse a principibus sacerdotum, ut quoscumque tenuerit, alligatos ducat. Quo me minis? ovem ad lupum? Sed ille non audivit hanc excusationem. Jam enim dixerat paucis oviculis suis: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum (Matth. x, 16). Si missæ sunt oves in medio luporum, quare trepidas ire, Anania, ad eum qui jam non est lupus? Lupum timebas: sed respondet tibi Dominus Deus tuus, De lupo ovemfeci; faciodeove pastorem. CAPUT VIII. — 9. Chriti medici ara commendata in curatione Pauli. Quomodo ergo ipse Saulus postea Paulus gratulatur se ad Dei pervenisse misericordiam1, qnia primus, hoc est excellens in peccatis inventus est: Et tamen misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem, propter eos qui credituri sunt illi in vitam æternam: ut dicant sibi omnes, Si Paulus sanatus est, ogo quare despero?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
