# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 175.6.202-224

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 175.6.202 to 175.6.224. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/175.6.202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/175.6.202

Si -a tanto medico tam desperatus æger sanatus est, ego cur vulneribus meis illas manus non aptabo? ad illas manus non restinabo? Ut hoc dicerent homines,. ideo Saulus factus est ex persecutore apostolus (Act. VII-IX). Quia quo venit medicus, quærit aliquem ibi desperatum, et ipsum sanat: et si pauperrimum inveniat, tamen desperatum inveniat; non ibi quærit mercedem, sed commendat artem. Dicam ergo quod cœperam. Quomodo ergo Saulus congratulatur se a Christo, quia peccator crat, assumptum atque sanatum, nec dixit, Maneam in percato, quia propter me venit Christus, non propter justum: ita ctiam tu, qui audieras quia Christus propter peccatores venit, noli tibi dormire in dulci stratu; sud audi ipsum Paulum dicentem, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. v, 14). Noli amare stratum peccati. Totum stratum ejus vertisti in infirmitate ejus (Psal. XL, 4), dictum est antea. Surge, sanus esto, sanitatem ama, et noli rursus per superbiam de dextera ire ad sinistram, de valle ad monlem, de humilitate ad tumorem. Cum factus fueris sanus, id est, cum juste cœperis vivere, Deo tribue, noh tibi. Non enim laudando te, salvus factus es; sed contra te pronuntiando. Nam si te laudaveris per superbiam, gravius ægrotabis. Omnis enim qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 14). Conversi ad Dominum, etc.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
