Latin
175.6.71 to 175.6.103
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 175.6.71-103
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim Dominus non solum sanguinem funderet, verum cHam ipsam suam mortem ad medicamenti confectionem impenderet; resurrexit ad demonstrandum resurrectionis exemplum. Patientia sua passus est, ut doceret patientiam nostram; et in resurrectione sua præmium patientiæ demonstravit. Item, ut nostis, et omnes confitemur, ascendit in cœlum, deinde ab eo Spiritus sanctus est missus, ante promissus. Dixerat enim discipulis suis: Sedete in civitate, donec induamini virlute ex alto (Luc. XXIV, 49). Venit ergo et promissio ipsius, venit Spiritus sanctus, implevit discipulos, coeperunt loqui linguis omnium gentium: signuin in illis procedebat unitatis. Loquebatur enim tunc unus homo omnibus linguis; quia locutura erat unitas Ecclesiæ in omnibus linguis. Expaverunt qui audiebant. Noverant cnim homines idiotas fuisse, unius tantum linguæ; et mirabantur ac stupebant, quod unius linguæ homines, vcl ut multum duarum, linguis omnium gentium, loquerentur: suspensi sunt stupore, perdiderunt clationem, de monte facti suni vallos. Jam si humiles sunt, valles sunt; quod infuderis capiunt, non dimittunt. Si venerit aqua super altitudinem, decurrit et defluit: si veverit aqua ad concavum ct humilem locum, et capitur et stat. Talcs jam illi erant; stupebant, mirabantur, perdiderant sævitiam. CAPUT IV. —4. Inlerfectornm Christi convenio. Denique loquente sibi Petro, compuncti sunt, ei factum est in illis quod Psalmus prædixerat: Conversus sum in ærumnam1, cum configeretur spina (Psal. xxxi, 4). Quid est spina? Compunctio pœnitentiæ. Sic habes el verba ipsa Scripturæ in Actibus Apostolorum: Compuncti sunt corde, et dixerunl ad Apostolos, Quid faciemus? Quare dixcrunt, Quid faciemus? Novimus quid fecimus: Quid faciemus? Quantum nd nostrum factum attinet, desperatio est salutis: sil ergo in vestro consilio, si fieri potest, spes aliqua sanitatis. Novimus quid fecerimus, dicite quid faciamus. Quid est quod fecimus? Non euim quemcumque hominem occidimus; et multum mali fecissemus, si quemcumque hominem innocentem occidissemus.