Latin
177.10.1 to 177.10.27
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 177.10.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
Divitiæ piis operibus impendendas. Divitiis emenda vera vita. Quid ergo sis facturus ex his quæ habes, dives, attende. Jam non superbe sapis: recte. Non speras in incerto divitiarum, sed speras in Deo vivo, qui præstat nobis omnia abundanter ad fruendum: laudabiliter. Noli ergo piger esse in his quæ sequentur. Divites sint in operibus botris. Hæc videamus; et quod non videinus, credamus. Dicebas, Aurum habeo, sed non amo: sed non amare tuum intus est; si quid de te mereor, proba et mihi; quod non abscondis Deo tuo, proba ct fratri tuo. Unde, in quis, probabo? Ex eo quod sequitur, Divites sint in operibus bonis, ut facile tribuant. Ad hoc dives esto, ut facile tribuas. Pauper enim vult tribucre, et non potest: apud illum difficultas, apud te facilitas. Hoc libi prosit quod dives es, quia cum volueris facere, statim facis. Facile tribuant, communicent. Numquid perdunt? Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum. Et ne ipsum aurum et argentum et prædia, et ea quæ pulchra videntur in facultatibus hominum, etiam ibi desideremus, cum dicitur nobis, Illuc migrate, thesaurum vestrum ibi ponite: admonuit nos contra carnales cogitationes, et subjecit: Ut apprehendant veram vitum: non aurum, quod in terra remansit, non facultates putredinis, non bona transeuntia, sed veram vitam. Quodam modo ergo migramus, quando boc illuc transit, neque hoc ibi habebimus, quod hinc transferimus. Quodam modo Dominus Deus noster mercatores nos vult esse, mutationem nobiscum facit; quodhicabundat damus, quod ibi abundat accipimus: quemadmoium plerique trajectitias merces faciunt, aliud dant alibi, et quo veniunt aliud accipiunt. Verbi gratia, dicit amico suo, Accipe hic a me aurum, et da mibi in Africa oleuin: et migrat et non migrat; jam quod desidcrat accepit. Talis est ista mutatio, qualis, fratres mei nostra mercatio.