# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 177.10.28-57

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 177.10.28 to 177.10.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/177.10.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/177.10.28

Quid damus, et quid accipimus? Hoc damus quod nobiscum auferre non possumus, etsi vellemus. Quare ergo pcrit? Id quod minus cst detur, ut quod cst majus ibi inveniatur. Damus terram, et accipimus cælum; damus temporalia, et accipimus æterna; damus putrescentia, et accipimus immortalia: postremo damus quod dedit Deus, el accipimus ipsum Deum. Non ergo simus pigri in ista matatione rerum, in ista mercatura optima et ineffabili. Prosit quia hicsumus, prosit quia nati sumus, prosit quia pcregrinamur. Non inopes remaneamus. i 1. Tinea malæ cogitationis revocans a faciendis eleemosynis. Non intret arcam cordis tinea mata: cogitationis: non dicatur, Non dabo, ne cras non habeam. Noli multum cogitare de futuris: imo multum cogita de futuris; sed de longe futuris: Thesaurizent sibi fundamentum bonum iti futurum, ut apprehendant reram vitam. Hæc ita, quemadmodum dixit Apostolus, Non ut aliis refectio, vobis autem angustia, sed es æqualitate 1 (II Cor. VIII, 13 ). Habe: tantum non amare, servare, thesaurizare, incubare reconditis hoc est de incertis sperare. Quain multi divites dormierunt, paupercs surrexerunt! Propter istam enim cogitationem, cuin dixisset: Sine amore modus pecuniæ sufficiens eat præsentibus. Propter malas cogitationes, quæ dicunt, Si thesaurum non habucro, quis mibi dabit, cum egere coepero? Deinde, Abundat unde vivam, sufficit mibi unde vivam: sed quid, si impingat mihi calumnia? unde me rcdimam? Quid, si mihi necesse sit litigare? unde sumptus impendam? Quamdiu omnia mala quæ possunt evenire generi bumano narrare et computare non poteris, plenamquo una calamitas turbat computum numerantis, et totum quod numerabatur, non solum perit, sed nec in dilitis remanebit? Ideo contra istum cogitationis vermiculum, contra malignam tineam apposuit Deus in Scriptura sua, quomodo solent apponi vestibus odoramenta quædam, ne tineent. Quid? cogitabasnc tibi calamitates? non timebas unam grandem?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
