# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 177.7.1-31

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 177.7.1 to 177.7.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/177.7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/177.7.1

Diviticesine cupiditate si habentur, non culpandœ. Pauper; cavenda cupiditas divitiarum. Diviti cavenda superbia. Sed non arno, inquis, quod habco, ut sursum cor habeam. Plane consentio; si non amas, potest esse sursum cor luum. Quare enim non sit sursum cor liberum? Sed vide si non amas, ipse tibi fideliter renuntia, non a me accusatus, sed a te interrogatus. Plane, inquis, non amo: dives quidem sum sed quia jam sum, non autem volo esse, ut incidam in tentationem et laqueum, et desideria multa et noxia, qux mergunt hominem in perditionem. Grave malum, horrendum, periculosum, exitiosum. Jam sum, inquis, dives, non esse volo. Jam es dives, jam inquis, non esse vis. Non, inquis. Si non esses, nolles? Nollem, inquis. Jam ergo quia es, et verbum Dei te foris divitem invenit, intus divitem fecit; accipe quæ divitibus dicta sunt. Hoc euim quod his dicebatur verbis, Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes his contenti simus. Nam qui volunt divites fin i, incidunt in tentationem, et cætera. Qni volunt, inquit, divites fieri; tanquam ad pauperes dicebantur. Hæc verba Apostoli pauperem te invenerunt? D:c illa, et dives es: dic in corde ex cOrde, Nihil intuli in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possum: victum et tegumentum habens, his contentus sum. Nam si voluero dives Heri, inc!dam in tentationem et laqueum. Dic, et consiste ubi inventus es. Noli te inserere doloribus multis; ne cum volueris te exuere, lanieris. Sed dives inventus es? Sunt et alia verba, quæ, recitemus: non existimet ad se nihil dictum qui dives inventus est. Eidem Timotheo dicit, eidem Apostolus dicit, sed pauperi dicit Timotheo: Timotheus enim pauper erat, sicut Paulus.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
