# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 177.7.32-56

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 177.7.32 to 177.7.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/177.7.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/177.7.32

Quid ergo Timotheo de hoc dicturus est, homini pnuperi, quod pertineat ad eos qui inventi sunt divitcs? Audi quid: Prœcipe, inquit, divitibus hujus mundi: quia sunt et divites Dei; et veri- divitcs non sunt nisi divites Dei, qualis erat ipse Paulus, qui ait, Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse (Philipp. IV, 11). Avaro autem non sufficit. Ergo, Prœcipe, inquit, divitibus hujus mundi. Quid eis dicam? Nolite velle esse divites? Jam divites inventi suut: audiant quod ad eos dictum est, ubi caput est, non superbe supere. Adhuc habentur divitiæ, multumque amantur. Nidus collgilur superbiæ, ubi nutriatur et crescat; quod pejus est, non volet, sed maneat. Ergo ante omnia, non superbe sapere. Ut intelligat, sapiat, cogitet se mortalem, et mortales pauperes pares. Ambos enim terra nudos excepit, ambos exspectat mors, ambos non timet fehris. Habet eam pauper strato terreno, sed nec dives cam venientem lecto terret argenteo. Ergo, Prœcipe hujus mundi divitibus, non auperbe sapere. Agnoscant pauperes suos (a): pauperes homines sunt et homines; dissimilis vestis, sed similis cutis: et si dives mortuus conditur aromatibus, non erit nulla putredo, sed sera; serius putrescit, numquid non putrescit? Sed ponamus, non ambo putrescant: tamen non ambo non sentiunt? Prœcipe divitibus hujus mundi non superbe sapere. Non superbe sapiant; et vere tales erunt, quales videri esso volunt; sine amore possidebunt, non possidebuntur.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
