Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 177
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 177.8
Unproofread scanNot analysed yet
Spes in divitiis non ponenda. Frui et uti. Sed quæ sequantur vidc: Aion superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Amas aurum; fac, si potes, certum, ut non timeas annitere. Congregasti facultatem; da tibi I, si potes, securitatem. Neque sperare iit incerto divitiarum. Tolle indc spem, ubi lixisti. Sed in Deo vivo. Ibi fige spem, ibi anchoram cordis tui, ut tempestas sæculi non te inde abrumpat: in Duo vivo, qui prœstat nobis omnia abunde ad fruendum. Si omnia, quanto magis se? Et vere ad fruendum ipso nobis erit omnia. Nam non mihi videtur dictum, Qui dedit nobis. omnia abundanter ad fruendum, nisi so ipsum. Videtur enim aliud esse uti, aliud frui. Utimur enin,. pro necessitate, fruimur pro jucunditate. Ergo ista temporalia dcdit ad utendum, sc ad fruendum. Si ergo se, quare dictum est omnia, nisi quia seriptum est, Ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. xv, 28)? Ergo ibi cor ad frucudum, tit sit sursum cor. Solve te hinc, sed alliga iti: periculosum est libi in his tentationibus sine vinculo remanere.