Latin
178.6.1 to 178.6.28
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 178.6.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Episcoporum onus. Beati Apostoli Epistola cum tegeretur de constituendis episcopis, commemoravit nos sine dubio respicere in nos: et vos commemoravit non judicare nos; maxime quia omnes audivimus capituli Evangelii recentis lectionis novissimam sententiam: Nolite judicare personaliter, sed justum judicium judicate (Joan. VII, 24). Personam itaque judicando nemo accipit alienam, si non accipit stiam. Beatns Apostolus ait quodam loco: Non sic pugno, quasi ærem cædens: sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo; ne forte aliis prædicans, ipse reprobus inveniar (I Cor. ix, 26, 27 ). Suo timore nosterruit. Quid enim faciet agnus ubi aries tremit? Inter multa ergo, quibus scripsit Apostolus, qualis esse episcopus debeat, etiam illud audivimus, unde modo forsitan loqui et disputare sufficiat. Si enim singula discutere, et de singulis, ut dignum est, disputare conemur; nec nostræ vires sufficiunt ad loquendum, nec vestræ ad audiendum. Quid ergo est quod volo dicere, si adjuvct me qui terruit me? Inter cætera ait episcopum potentem esse debere in doctrina sana, ut contradicentes redarguere possit. Magnum opus est, gravis sarcina, clivus arduus. Sed sperabo, inquit, in Deum, quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium, et a verbo aspero (Psal. XC, 2, 3 ). Nulla enim causa est, quæ magis faciat hominem dispensatorem Dei pigriorem ad redarguendos contradicentes, quam timor verbi asperi. CAPUT II— 2. Avarus suorum recondilor damnatur. Prius ergo quid sit, contradicentes redarguere, ut Dominus donaverit, exponam vobis. Contradicentes i on uno modo intelligendi sunt. Paucissimi enim nobis contradicunt loquendo: sed nudi male vivendo. Quando mihi audet dicere christianus, bonum esse rapere rus alienas; quandoquidem non audet dicere, bonum esse tenaciter servare res suas? Numquid enim dives ille, cui successerat regio, et non inveniebat ubi poneret fructus suos, et se consilium invenisse gaudebat destruendi veteres apothecas, et construendi novas ampliores, ut impleret cas, et diceret aninue suæ, Anima, habes multa bona in multum tempus, lætare, jucundare, satiare: numquid ergo iste dives aliena quærebat?