Latin
178.6.158 to 178.6.183
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 178.6.158-183
Unproofread scanNot analysed yet
Christianus es, frequentas ecclesiam, amas verbum Dei, et libenter audis. Ecce hoc quod propono, in eo te examina, in eo te appende, in eo asceode mentis tuæ tribunal, et constitue te ante te, et judica te: et si pravum ihveneris, corrige te. Propono ergo. Deus dicit in lege sua, inventionem esse reddendam (Deut. XXII, 3): Deus in lege sua dicit, quam primo populo dedit, pro quibus Christus nondum erat mortuus, inventionem tanquam alienum esse reddenda m; si quisquam, verbi gratia, in via inveniat alienum sacculum solidorum, delere reddere. Sed nescit cui? Non se excusat ignorantia, si non dominetur avarilia 1. CAPUT VII. —8. Exemplum eximium de restituenda re aliena. Dicam vestræ Charitati, quoniam dona Dei sunt; et sunt in populo Dei quinon frustra audiunt verbum Dei: dicam quod feccrit pauperrimus homo, nobis apud Mediolanum constitutis; tam pauper, ut proscholus esset grammatici (a): sed plane christianus, quamvis ille esset paganum grammaticus; mclior ad velum, quam in cathedra. Invenit sacculum, nisi forte me numerus fallit, cum solidis ferme ducentis: memor legis proposuit pittacium (b) publice. Reddendum enim sciebat; sed cui redderet, ignorabat. Proposuit pittacium puMice: «Qui solidos «perdidit, veniat ad locum illum, et quærat homi« nem illum, i Hie qui plangens circumquaque vagabatur, invento et lecto pittacio, venit ad hominem. Et ne forte quæreret alienum, quæsivit signa, interrogavit sacculi qualitatem, sigillum, solidorum etiam niimcrum. Et cum omnia Hie fideliter respondisset, reddidit quod invenerat. Ille autem repletus gaudio, ct quærens vicem rependere, tanquam decimas obtulit illi solidos viginti: qui noluit accipere. Obtulit vcl decem: noluit accipere. Saltem rogavit vel quinque acciperet: notuit ille. Stomachabundus horno projecit sacculum: Nihil perdidi, ait; si non vis aliquid a me accipere, nec ego aliquid perdidi.