Latin
178.6.223 to 178.6.245
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 178.6.223-245
Unproofread scanNot analysed yet
Lupus venit tremens,lupus redit tremens: lupus est tamen et fremens et tremens. Interroga ergo te,quisquis vis judicare; et vide si tunc non facis male, quando putes facereetab homine non puniri: tunc times Deum2. Nemo est ibi, nisi tu et ille cui facis malum, et Deus qui ambos videt: vide, Hi time. Parum Cil quod dico, Vide, ibi time malum: ibi ama bonum. Nam etiamsi tinore gehennæ non facis malum, nondum es perfectus. Audeo dicere, si timore gehennæ non facis malum, est quidem in te fides, quia credis futurum Dei esse judicium: gaudeo fidei tuæ, sed adhuc timeo malitiæ tuæ. Quid cst quod dixi? Quia si timore gehennæ non facis malum, non amore justitiæ facis bonum. CAPUT X. —11. Amor justitiœ castus unde probatur. Aliud est, timere poenam; aliud est, amare justiliam. Amor castus in te esse debet, quo amore desideres viderc, non ccelum et terram, non campos Iiquidos maris, non spectacula nugatoria, non fulgores nitoresque gemmarum: sed desidera videre Deum tuum, atnare Deum tuum; quia dictum est: : Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 9). Ecce propter quam visionem fac bonum, ecce propter quam noii faccre malum. Si enim amas videre Deum luum, si ill hac peregrinatione illo amore suspiras; ecce probat te Dominus Deus tuus, quasi dicat tibi: Eccc fac quod vis, imple cupiditati tuas, extende nequitiam, dilata luxuriam, quidquid libuerit, licitum puta; non hinc te plinio, non tc in gehennas mino, faciam meam tantum tibi negabo. Si expavisti, amasti; si hoc quod dictum cst, Faciem suani tibi negabit Deus tuus, contremuit cor tuum, in non videndo Dcum tuum magnam pœnam putasti;