# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 179.10

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 179. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/179.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/179.10

CAPUT X. — 10. Auditor negligens prœdicatoris vitia ne causetur. Post hanc exhortationem timeo ne non verbo erigam, sed desperatione confringam. Fortassis enim aliquis, vel unus, vel duo, vel certe plures, in ista vestra frequenti præsentia judicat me, et dicit: Vellem scire, si iste qui mihi loquitur, omnia facit quæ vel ipse audit, vel cæteris dicit. Huic repondeo: Mihi autem minimum est ut a vobis dijudicer, aui ab humano die. Quoniam et ego ipse ex aliqua parte, quid nunc sim, possum scire; quid cras futurus sim, nescio. Sed tibi de me, o quisquis ita move. iis, Dominus securitatem dedit. Si enim facio quæ dico vel quæ audio, imitatores mei estote; sicut et ego Christi ( I Cor. iv, 3, t6). Si autem dico, et non facio; Dominum audite: Quœ dicunt, facite; quœ autem faciunt, facere nolite. Ergo si bene de me sentis, laudas me: si male sentis, accusas me, sed non excusas te. Quomodo Enim te excusabis, si in malum prædicatorem vcritatis verbum Dci tibi dicentem, ct sua mala opera facientem contorqueas accusationem; cnm Dominus tuus, redemptor tuus, effusor pretii, aggregans te militiæ suæ, et faciens de servo suo fratrem suum, non te dcsinat commonere, et dicat, Quœ dicunt, facite; quæ autem faciunt, facere nolite? Dicunt enim, inquit, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Bona dicunt, mala faciunt: tu audi bona, et noli facere mala. nic respondebis: Quomodo audio bona ab nomine malo? Numcfuid colligunt de spinis uvas ( Id. VII, 16) (a)?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
