# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 179.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 179. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/179.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/179.2

CAPUT II. —2. Audire verbum Dei tutius est quam prædicare. Oportet nos exhortari vos, ut non sitis auditores tantum verbi, sed etiam faclorcs. Quod ergo sæpe vobis loquimur, quis non, parum advertens necessitatem nostram, judicat nos, cum legit, Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad /oquendum? Ecce studium vestrum nos non permittit istam servare sententiam. Debetis ergo orare, sublevare, quem cogitis periclitari. Verumtamen, fratres mei, dicam vobis, quod volo credatis; quia hoc in corde meo non videtis. Ego qui vobis assidue loquor, jubente domno et fratre meo episcopo vestro (a), et exigentibus vobis, tunc solidum gaudeo, dum audio. Gaudium, inquam, meum tunc solidum est, quando audio, non quando prædico. Tunc enim securus delector. Voluptas illa non habet inflationem. Non ibi formidatur prarcipitium elationis, ubi est petra solidæ veritatis. Et ut sciatis ita esse, audite ubi dictum est, Auditui meo dabis exsultationem et lœtitiam. Ibi gaudeo, ubi audio. Deinde secutus adjunxit, Exsultabunt ossa humiliata (Ptal. L, 10). Ubi audimus ergo, humiles sumus: ubi autem prædicamus, et si non clalione periclitamur, certe vel frenamur. Et si non extollor, periclitor ne extollar. Ubi autem audio, sine fraudalore fruor, sine teste delector. Noveratlioc gaudium etiam amicus ille sponsi, qui dicebat: Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi alat, et audit eum. Et ideo stat, quia audit eum. Quia et primus homo audiendo Deum stetit, audiendo serpentem cecidit. Ergo amicus sponsi stat, et audit eum: et gaudio, inquit, guudet propter vocem sponsi (Joan. III, 29). Nun propter vocem suam, sed propter vocem sponsi. Vocem tamen sponsi quam intus audie* bat, foras populis non claudebat.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
