# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 179.6

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 179. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/179.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/179.6

CAPUT VI.- 6. Veritate pasci, pars Mariœ quœ non transit. Delectatio de lumine veritatis. Intendat itaque Charitas vestra. Ecce dicimus ministrare sanctis, cibum parare, potum ministrare, mensam ponere, pedes lavare, lectum sternere, tecto suscipere; nonne omne boc transiturum est? Quis autem audet dicere, modo nos pasci veritate, non pasci autem cum venerimus ad immortalitatem? Nonne si pascimur modo micis, tunc plenam habebimus mensam? De ipso enim cibo spirituali Dominus dicebat, quando laudavit fidem Centurionis, et dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Isræl. Et ideo dico vobis, quia multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cwlorum (Mallh. VIII, 10,11). Absit a cogitationibus nostris, ut illos cibos in mensa illius regni cogitemus, de qualibus dicit Apostolus: Esca ventri, et venter escis; Deus autem ct hunc et has cuacuabit (I Cor. vi, 13). Quare evacuabit? Quia fames non crit ibi. Quod manducabitur, non finitur. Nam et hoc præmium sanctis suis promittens in illo regno, ait: Amen dico vobis, quia faciet eos recumbere; et transiet, et ministrabit eis (Luc. XII, 37). Quid est, faciet eoa recumbere, nisi, faciet requiescere, faciet vacarc? Quid est, transibit, vel, transiet, et ministrabit eis? Post hunc transitum ministrabit eis. Hic enim transitum fecit Christus: venicmus ad eum quo transivit, ibi jam non transit. Nam et Pascha in hebræa lingua Transitus interpretatur. Hoc Dominus ostendit. imo evangelista, ubi de Domino dixit: Cumamem venistel hora ut transiret de hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1). Si ergo hic nos pascit, et sic pascit; ibi quomodo pascet? Quod ergo elegit Maria, crescebat, non transibat. Delectatio enim cordis humani de lumine veritatis, de affluentia sapientiæ, delectatio cordis humani, cordis fidelis, cordis sancti, non invenitur voluptas, cui possit aliqua ex parte comparari, ut vel minor dicatur. Quod enim dicis, Minus est, quasi crescendo par erit. Nolo dicere, Minor: non comparo; alterius generis est, longe a!iud cst. Quid est cnim modo quod omnes attenditis, omnes auditis, omnes excitamini, et quando verum aliquid dicitur, delectamini? Quid vidistis? Quid tenuistis? Quis color apparuit oculis vestris? Quoe forma, quæ figura, quæ statura, quæ lineamenta membrorum, quæ corporis pulchritudo? Nihil horum. Et tamen amalis. Quando enim sic laudaretis, si non amaretis? Quando amaretis, si nihil vidcretis? Me itaque non ostendente formam corporis, lineamenta, colorem, pulchros motus, me non ostendente, vos tamen videtis, amatis, laudatis. Si hæc delectatio veritatis dulcis est nunc, multo dulcior erit tunc. Maria meliorem partem elegit, quœ non auferetur ab ea.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
