Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 179
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 179.7
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. —7. Factores. verbi et intus et foris *esse debemus. Ostendi, sicut potui, quantum me Dominus adjuvare dignatus est, dulcissimæ Charitati vestræ, quam tutiore loco stetis audiendo, quam njs prædicando. Hoc enim modo vos facitis, quod tunc omnes facturi sumus. Non enim erit tunc aliquis magister verbi, sed magistrum Verbum. Illud ergo sequitur, quod ad vos pertinet facere, ad nos monere. Vos enim estis auditores verbi, nos prædicatores. Intus autem ubi nemo videt, ontnes auditores sumus: intus in corde, in mente, ubi vos docct ille, qui vos admonet laudare. Ego enim forinsecus loquor, ille; intus excitat. Omnes ergo intus auditores sumus; et \omnes et fotis etintus in conspectu Dei factores esse. debemus. Unde intus factores? Quia gui videritmulierem ad. concupiscendum eam, jam mœchatus est eam incorde suo (Matth. v, 28). Et potest esse mœchus, nullo hominum vidente, sed Deo puniente. Quis est ergo intus factor? Qui non ad concupiscendum videt. Quis est foris factor? Frange panem tuum esurienti (Isai. LVIII, 7). Hoc enim cum fit, videt et proximus: sed quo animo fit, non videt nisi Deus. Estote ergo, fratres mei, fætores verbi, et noti auditores tantum, fallentes vosmetipsos: non Deum, non eum qui prædicat. Ego enim, vel quisquis vobis prædicat verbum, cor vestrum non videt: quid agatis intus in cogitationibus vestris, judicare non potest. Quia I homo non potest, intuetur Deus, cui cor humanum non potest occultari. Ipse videt quo studio audias, quid cogites, quid teneas, quantum proficias de supplementis suis, quam instanter ores, quemadmodum depreceris Deum ex eo quod non habes, quomodo gratias agas ex eo quod habes: ille novit qui exacturus est. Nos pecuniam dominicam erogare possumus: veniet exactor qui dixit, Serve nequam, dares pecuniam meam nummutariis, et ego veniens cum usuris exigerem.