# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 179.8

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 179. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/179.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/179.8

CAPUT VIII.— 8. Auditores verbi œdificantes alii super petram, alii super arenam. Nolite ergo, fratres mei, fallere vosmetipsos, quia venistis studiose ad audiendum verbum, si non facitis quod auditis deficiendo. Cogitate si pulchrum est audire, quanto inagis facere. Si non audis, auditum negligis, nihil ædificas. Si audis et noM facis, ruinam ædificas. Domini Christi est de bac re proposiLa congruentissima similitudo: Qui audit, inquit, verba mea hœc, et facit ea, simitabo cum viro prudenti qui ædificat domum suam super petram. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit. Quare non ceculil? Fundata enim erat super petram. Ergo audire ei facere, ædificare est super petram. Ipsum enim audire ædificare est. Qui autem, inquit, audit verba mea hœc, et non facit ea, similabo eum viro stulto qui ædificat. Et ipse ædificat. Quid ædificat? Ecce ædificat domum suam: sed quia non facit quod audit, et audiendo œdificat super arenam. Ergo super arenam, qui audit et non facit, ædificat: super pe.tram, qui audit et facit: nec super arenam, nec super petram ædificat, qui omnino non audit. Vide autem quid sequatur: Descendit pluvia, venerunt fluminat flaverunt tenti, et impegerunt in domum illam, et cecidit; et facta eat ruina ejus magna (Matth. VII, 24-27). Spectaculum miserabile!

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
