Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 179
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 179.9
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IX. —9. Non audire, quasi non cedificare, malum eat. Aitergo aliquis: Quod non sum facturus, quid mihi opus est audire? Audiendo enim, inquit, et iron faciendo, ruinam ædificabo. Nonne tutius est nihil audire? Ipsam quippe partem Dominus in sua similitudine proposita attingere noluit, sed inlelligendam dedit. In hoc enim sæculo, pluvia, venti, lumina non quiescunt. Non ædificas super petram, ut veniant, et non te dejiciant? Non ædificas super arenam, ne cum venerint, domum dejiciant? Ergo sine ullo tecto, quia nibil audis, sic remanebis. Venit pluvia, veniunt flumina: numquid ideo tutus, quia raperis nudus? Considera ergo, qualem tibi elegeris partem. Non eris, ut potas, non audiendo securus: necesse eat te nudum sine ullo lecto obrui, tolli, submergi. Si ergo malum est super arenam ædificare, malum est nihil ædificare; restat ut non sit bonum nisi in petra ædificare. Malum est ergo non audire: malum est audire et non facere: restat audire et facere. Estote ergo factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos.