Latin
18.3.44 to 18.3.62
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 18.3.44-62
Unproofread scanNot analysed yet
Bonus enim ponit in thesauro cœlesti omnia opera misericordiæ, quae fecit circa hemines quibus subvenit; et scit quoniam fidelis est custos, qui illi servat omnia quæ reponit Et non ea videt, sed de thesauro suo certus cst, qnia neque aliquid a fure subripitur, neque ab hoste invaditur, ncque ab inimico et improbo et potente quasi e victo tollitur; sed semper manebit, quin a Domino potentissimo custoditur. Si cnim pecunias homines fideli servo commendant, et securi sunt; misericordias suas commendant potenti Domino, et solliciti sunt? Noverunt ergo quia quidquid reponunt, totam ibi salvum est: qui fideles sunt, potentiæ Domini sui fidem jun •guilL. Credunt enim qnia servat, et inveniunt quod servat. Nam et homines qui pecuniam colligunt, numquid vident arcam ipsam, aut in arcam pecuniam semper colligunt et mittunt, aut infodiunt et servant? Non vident; et tamen quasi conscientia eorum scit quia ibi ost in loco illo ubi posuerunt. Et forte j im fur tulit, et vanus gaudet qui inaniter reservavit. In thesauro autem coelesti si quid posuerimus, et de Do. mini custodia securi sumus, et omnino furem nullum patiamur, nec damnum aliquod sustinemus. Mali vero et ipsi mittunt in thesaurum omnia mala opera sua, et servat tUis Deus. Hoc est quod dixit Apostolus, Thesaurizas tibi iram in die iræ justi judicii Dei. CAPUT IV. —4. Suus quemque manet thesaurus. Pauperes divitibus laturarii. Sed quoniam servatur quidquid itali faciunt, et nesciunt: ubi venerit Deus noster manifestus, et non silebit, convocabit ad se omnes gentes, sicut dicit in Evangelio, et separabit, quosdam ponens ad dexteram, quosdam ad sinistram: et incipiet jam tractare thesauros utrorumque, quid qnisquc posuit ut inveniat. Venite, inquit, benedicti Patris met, ad cos qui sunt ad dexteram, percipite regnum quod νοbis paratum eat ab initio mundi.